Cum vero Filius, utero quem gestat Maria, in lucem tandem venerit, nomen suscipere Iesum debebit; quod inter Israëlitas cognitum profecto erat atque interdum liberis indebatur.
Uti mysterii absconditi a saeculis in Deo quodque incipit ante oculos sese complere in plenitudine temporis depositarius Iosephus una cum Maria nocte illa apud Bethlehem est testis praelatus Dei Filii adventus inter homines.
Iesu nomen circumcisionis in ritu filiolo Iosephus imponit.
Sciendum quoque quod nomen spiritus et voluntatem hominis et animi sententiam sonet.
Et super omnia vocabulum spiritus, altiorem et mysticum in Scripturis sanctis significat intellectum; ut ibi, Litera occidit, spiritus autem vivificat, 2 Corinthians 3 Haec juxta possibilitatem nostri ingenii, quot res spiritus significet, attigimus.
Legentes enim in propheta, Ego sum firmans tonitruum, et creans spiritum, Amos 4:13, ignorantia multiplicis in hac parte sermonis putaverunt Spiritum Sanctum ex hoc vocabulo demonstrari; cure in praesentiarum spiritus nomen ventum sonet.